monumenta.ch > Plinius > sectio 158

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 158
{LXXV} Irionesm inter fruges sesamae similem esse diximus et a Graecis erysimon vocari, Galli velam appellant. est autem fruticosum, foliis erucae, angustioribus paulo, semine nasturtii, utilissimum tussientibus cum melle et in thoracis purulentis excreationibus. datur et regio morbo et lumborum vitiis, pleuriticis, torminibus, coeliacis. inlinitur vero parotidum et carcinomatum malis, testium ardoribus ex aqua, alias cum melle, infantibus quoque utilissimum, item sedis vitiis et articulariis morbis cum melle et fico, contra venena etiam efficax potu. medetur et suspiriosis, item fistulis cum axungia vetere ita, ne intus addatur.